monumenta.ch > Plinius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 15
{V} Gallos cum auro pugnare solitos Torquatus indicio est -; apparet ergo Gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddidisset. illud quoque obiter indicari convenit - etiam de anulis sermonem repetivimus -, aedituum custodiae eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim expirasse et indicium ita extinctum.